Et  testimonium  perhibuit  Joannes,
dicens :  Quia  vidi  Spiritum
descendentem  quasi  columbam
de  caelo,  et  mansit  super  eum.

Et  ego  nesciebam  eum :
sed  qui  misit  me  baptizare
in  aqua,  ille  mihi  dixit :

Super  quem  videris
Spiritum  descendentem,
et  manentem  super  eum,

hic  est  qui  baptizat
in  Spiritu  Sancto.  Et  ego  vidi :
et  testimonium  perhibui
quia  hic  est  Filius  Dei.


John 1:32-34

Ὁ πιστεύσας καὶ βαπτισθεὶς σωθήσεται,
ὁ δὲ ἀπιστήσας κατακριθήσεται.

Mark 16:16
  1. Quicúmque vult salvus esse, ✥ ante ómnia opus est, ut téneat cathólicam fidem:

  2. Quam nisi quisque íntegram inviolatámque serváverit, ✥ absque dúbio in ætérnum períbit.

  3. Fides autem cathólica hæc est: ✥ ut unum Deum in Trinitáte, et Trinitátem in unitáte venerémur.

  4. Neque confundéntes persónas, ✥ neque substántiam separántes.

  5. Alia est enim persóna Patris, ália Fílii, ✥ ália Spíritus Sancti:

  6. Sed Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti una est divínitas, ✥ æquális glória, coætérna majéstas.

  7. Qualis Pater, talis Fílius, ✥ talis Spíritus Sanctus.

  8. Increátus Pater, increátus Fílius, ✥ increátus Spíritus Sanctus.

  9. Imménsus Pater, imménsus Fílius, ✥ imménsus Spíritus Sanctus.

  10. Ætérnus Pater, ætérnus Fílius, ✥ ætérnus Spíritus Sanctus.

  11. Et tamen non tres ætérni, ✥ sed unus ætérnus.

  12. Sicut non tres increáti, nec tres imménsi, ✥ sed unus increátus, et unus imménsus.

  13. Simíliter omnípotens Pater, omnípotens Fílius, ✥ omnípotens Spíritus Sanctus.

  14. Et tamen non tres omnipoténtes, ✥ sed unus omnípotens.

  15. Ita Deus Pater, Deus Fílius, ✥ Deus Spíritus Sanctus.

  16. Ut tamen non tres Dii, ✥ sed unus est Deus.

  17. Ita Dóminus Pater, Dóminus Fílius, ✥ Dóminus Spíritus Sanctus.

  18. Et tamen non tres Dómini, ✥ sed unus est Dóminus.

  19. Quia, sicut singillátim unamquámque persónam Deum ac Dóminum confitéri christiána veritáte compéllimur: ✥ ita tres Deos aut Dóminos dícere cathólica religióne prohibémur.

  20. Pater a nullo est factus: ✥ nec creátus, nec génitus.

  21. Fílius a Patre solo est: ✥ non factus, nec creátus, sed génitus.

  22. Spíritus Sanctus a Patre  [ et Fílio ] : ✥ non factus, nec creátus, nec génitus, sed procédens.

  23. Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Fílius, non tres Fílii: ✥ unus Spíritus Sanctus, non tres Spíritus Sancti.

  24. Et in hac Trinitáte nihil prius aut postérius, nihil majus aut minus: ✥ sed totæ tres persónæ coætérnæ sibi sunt et coæquáles.

  25. Ita ut per ómnia, sicut jam supra dictum est, ✥ et únitas in Trinitáte, et Trínitas in unitáte veneránda sit.

  26. Qui vult ergo salvus esse, ✥ ita de Trinitáte séntiat.

  27. Sed necessárium est ad ætérnam salútem, ✥ ut Incarnatiónem quoque Dómini nostri Jesu Christi fidéliter credat.

  28. Est ergo fides recta ut credámus et confiteámur, ✥ quia Dóminus noster Jesus Christus, Dei Fílius, Deus et homo est.

  29. Deus est ex substántia Patris ante sǽcula génitus: ✥ et homo est ex substántia matris in sǽculo natus.

  30. Perféctus Deus, perféctus homo: ✥ ex ánima rationáli et humána carne subsístens.

  31. Æquális Patri secúndum divinitátem: ✥ minor Patre secúndum humanitátem.

  32. Qui licet Deus sit et homo, ✥ non duo tamen, sed unus est Christus.

  33. Unus autem non conversióne divinitátis in carnem, ✥ sed assumptióne humanitátis in Deum.

  34. Unus omníno, non confusióne substántiæ, ✥ sed unitáte persónæ.

  35. Nam sicut ánima rationális et caro unus est homo: ✥ ita Deus et homo unus est Christus.

  36. Qui passus est pro salúte nostra: descéndit ad ínferos: ✥ tértia die resurréxit a mórtuis.

  37. Ascéndit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: ✥ inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.

  38. Ad cujus advéntum omnes hómines resúrgere habent cum corpóribus suis; ✥ et redditúri sunt de factis própriis ratiónem.

  39. Et qui bona egérunt, ibunt in vitam ætérnam: ✥ qui vero mala, in ignem ætérnum.

  40. Hæc est fides cathólica, ✥ quam nisi quisque fidéliter firmitérque credíderit, salvus esse non póterit.

  41. Canticum QuicumqueSymbolum Athanasium
    Isaiah 6:3John 1:14John 1:32-341 John 5:7Revelation 4:8
    Al shal be wel ✥ and al shal be wel ✥ and all manner of thyng shal be wele.